

Liber Genesis*
Caput 47: Versus 31
Quo jurante.[AUG., ubi supra.]Quod habent Latini codices,Adoravit super caput virgae ejus,nonnulli emendatius habent:Adoravit super caput virgae suae,velin capite virgae suae,velin cacumine,velsuper cacumen virgae suae.Et ideo merito quaeritur quid sit quod dictum est, etc., usque ad ubi figura rei futurae praesignabatur.[HIERON.]Et adoravit Israel contra summitatem virgae ejus.Hoc etiam in loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph: quod scilicet honorans filium potestatem illius adoraverit, cum in Hebraeo multo aliter legatur:Et adoravit Israel ad caput lectuli;quia postquam juravit ei filius, securus de petitione, adoravit Deum conversus ad caput lectuli. Sanctus enim vir et Deo deditus senectute oppressus, sic habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.